- SISYPHUS
- SISYPHUSAeoli fil. qui icum Atticam latrociniis infestaret (unde Ovid. Met. l. 13. v. 32.Quid sanguine cretusSisyphio, furtisque et fraude simillimus illi.)a Theseo occisus est. Hunc Poetae fabulantur eô supplicii genere apud inferos plecti, ut saxum ingens in montis cuiusdam verticem cogatur provolvere; quod cum ad summum pene extulerit, repente deorsum relabitur. Vetus Poeta apud Cicer. l. 1. Tusc. Qu. c. 5.---- Sisyphu' versatSaxum sudans nitendo, neque proficit hilum.Ovid. Met. l. 13. v. 26.Ubi Aeoliden saxum grave Sisdyphon urget.Idem l. 4. Met. v. 459.Aut petis, aut urges rediturum, Sisyphe, saxum.Huc allusit Virg. Aen. l. 6. v. 616.Saxum ingens volvunt alii. -----Propert. l. 2. el. 17. v. 7.vel tu Sisyphios licet admirêre labores.Idem eleg. 20. eiusdem libri, v. 32.Tum quoque Sisyphiô saxa labore geram.Horat. Od. 14. l. 2. v. 20.----- Damnatusque longiSisyphus Aeolides laboris.Vide Pausan. in Corinthiacis. Apollod. l. 1. Hygin. Fab. 60. Martial. l. 10. Epigr. 5. v. 15.Nunc inquieti monte Sisyphi pressusSeneca Tragoedus in Hercule Insano, v. 751.Cervice saxum grande Sisyphiâ sedit.Idem in Hippolyto, Actu 5. v. 1229.Umbrae nocentes cedite; et cervicibusHis, his repositum degravet fessas manusSaxum, sent perennis Aeolio labor.Homer. Od. λ. v. 592.Καὶ μὲν Σίσυφον εἰσεῖδον κράτεῤ ἄλγἐ ἔχοντα,Λᾶαν βαςτάζοντα πελώριον ἀμφοτέρῃσιν.Η῎τοι ὁ μὲν, σκηριπτόμενος χερσίν τε, ποσίν τε,Λᾶαν ἀνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον, ἀλλ᾿ ὅτι μέλλοιΑ῎κρον ὑπερβαλέειν, τότ᾿ ἀπιςτρέψασκε κραταίϊςΑὖτις, ἔπειτα πέδον δὲ κυλίνδετο λᾶας ἀναιδής.Scientiam Sisyphi, sive potius astutiam indicant Homer et Theognis: Hic Il. ζ. v. 153.Ε῎νθα δὲ Σίσυφος ἔσκεν, ὁ κέρδιςτος γένετ᾿ ἀνδρῶν,Σίσυφος Α᾿ιολίδης, ὀ δ᾿ ἄρα Γλαῦκον τέκεθ᾿ μ῾όν.Ille v. 700.Ο᾿υδ᾿ εἰ σωφροσύνην μὲν ἔχοις Ῥαδαμάνθυος αὐτοῦ,Πλείονα δ᾿ εἰδείης Αἰολίδου Σισύφου,Ὁ῞ςτε καὶ ἐξ ἀϊδεω πολυϊδρίῃσιν ἀνῆλθε,ΠείϚας ΠερϚεφόνην αἱμυλίοισι λόγοις,Η῞τε βροτοῖς παρέχει λήθην, βλάπτουϚα νόημα.Α῎λλος δ᾿ οὔπω τις τοῦτὀ γ᾿ ἐπεφραϚατο,Ο῞ντινα δή θανάτοιο μέλαν νέφος ἀμφικαλύψοι,Ε῎λθοι δ᾿ εἰς κρυερὸν χῶρον ἀποφθιμένων.Κυανέας τε πύλας παραμείψεται, ἁίτε θανόντωνΨοχὰς ἐίργουσιν, καίπερ ἀναινομένας.Α᾿λλ᾿ ἀρἀ κἀκεῖθεν Σίσυφος πάλιν ἤλυθεν ἥρωςΕ᾿ς φάος῾ ἠελίου σφῇσι πολυφροτύναις.)Mythologiam Sisyphi habes apud Natal. Com. l. 6. c. 17. Lucretius vero l. 3. v. 1009 in eos hanc fabulam convenire scribit, qui magistratus et honores a populo expetunt cum summa animi contentione; neque unquam obtinere poslunt, vel quod indigni habeantur, vel quod in hoc etiam maxima vis sit fortunae. Sic enim ait Epicureus Poeta,Sisyphus in vita quoque nohis ante oculos est,Qui petere a populo fasces, saevasque securesImbibit, et semper victus tristisque recedit.Nam petere imperium, quod mancum est, nec datur unquam,Atque in eo semper durum sufferre laborem;Hoc est adversô nixantem trudere monteSaxum, quod tamen a summo iam vertice rursumVolvitur, et plani roptim petit aequora campi.Fuit autem iuxta Historiam Sisyphus, primus Corinthi Rex; condidit eam vel saltem colonis instruxit Ephyram prius dictam, A. M. 2643. ubi successores eius regnârunt, an. 308. ab Heraclidis pulsi, An. 2951. Euseb. in Chron. Alii paulo aliter.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.